MECOENAS

MECOENAS
MECOENAS C.
Cilnius, eques Rom. Augusto gratissimus, ab Hetruriae reegibus oriundus, Horat. l. 1. Carm. Od. 1. et Propert. l. 3. Eleg. 7. cui velut unico studiorum patrono Virgil. Georgica sua, et Horatius libros Carminium inscripsit. Delicatum hunc fuisse, non solum cultu ac moribus, sed etiam stylô commemorant, quare Augustus eum frequenter exagirat, ut Cacozelum. Interium taciturnus fuit, nec monere ac reprehendere Augustum dubitavit. Vide infra. Urbis custodiae praepositus, velut e somniis resurrecturi belli civilis praevidit et restinxit initium, oppressô M. Lepidô iuvene, formâ, quam mente meliore, Velleius Paterc. l. 2. c. 88. Preaterea, fuit hic vir provehendis cum omnium disciplinarum, tum praesertim poeticae cultoribus adeo benignus, ut abeo etiam studiorum patroni, qui, in sublevandâ doctorum hominum egestate, se munificos praebent, Mecaenates appellantur. Martial. l. 8. Epigr. 56.
Sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones.
Idem reperit notas, quibus celeriter scribi posset, et per Acilium, Aquilamve, libertum publicavit. Eius mollitiem Seneca philosophus irridet, et exagitat. Ep. 114. Scribe Maecenas. Apud Herodianum l. 7. c. 11. legitur Μαικίννας, ut Latine esset Maecinnas: quem tamen in membranis antiquis Μαικήναν esse testatur vir doctiss. Frid. Sylburgius Indice in Hist. Rom. Scriptores Minores, nec aliô a Iul. Capitolino in Maximinis c. 20. et in Gordiano tertio c. 22. nomine appellatur. Scripsit quaedam egregia, inprimis Prometheum, Senec. ep. 9. Ad Antonium ab Augusto auxiliorum causâ missus; contra Pompeium iuniorem negotium feliciter confecit. Agrippâ in contrarium nitente, suasit Augusto, ut retineret Imperium, Vide utriu sque Orationes excellentissimas, apud Dion. in Augusto. Eundem, magnam vim reorum condemnaturum, in eius sinum schedâ coniectâ, verbis, Surge carnifex et abi, monuit, ne saevitiae notam incurreret: moriturus illum heredem scripsit, licet in uxore eius Augustus peccaverit. Vide Macrob. l. 2. Saturnal. c. 4. Sueton. in Aug. c. 66. 72. 86. Plut. in eodem. Imo de nobili hoc Romano singularem librum scripsit Meibomius, cui titulus Maecenas, quem sis vide, Alterius Maecenatis meminit Plin. l. 8. c. 6. qui integrum triennium silere potuit. Nic. Lloyditss.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”